- CALAMUS Scriptorius
- CALAMUS Scriptoriusin usum venit, postquam literae, quae prius incidebantur, pingi coepêre. Tum enim scribendi instrumentum primo fuêre arundinei calami, postea vero avium pennae; transiitque vox a Graecis, quamvis calamum illi numquam sumpserint, ad Romanos, Chaldaeos, Arabes, Aegyptios et Persas, uti docet Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 50. Et quidem calamorum optimi habebantur, qui crescerent iuxta Memphim, Nilum et Gnidum. Plin. l. 16. c. 36. Calami Aegyptii chartis serviunt maxime cognatione papyri. Probatiores tamen Cnidii, et qui in Asia circa Anziticum lacum nascuntur. Hinc Cnidioe arundinis pro calamo scriptorio passim mentio, apud Poetas Graecos Latinosque. Auson. Cnidiae sulcus arundinis. Epigramma vetus in suppellectile Librarii,Καὶ ςπόγγον καλάμων ψαίςτοῤ ἀπὸ Κνιδίων.Et spongiam quâ calami Cnidii absterguntur.Memphiticorum meminit Martialis, l. 14. Epigr. 38.Dat chartis habiles calamos Memphitica tellus.Niloticum calamum Appuleius celebrat, Met. l. 1. Ausonius similiter Melonis paginam, vel potius filtam, dixit. Nam Nilus olim Melo etc. Gerh. Ioh. Vosl. de Arte Gramm. l. 1. c. 36. Habebant hi calamâ multum cartilaginis et carnis, inde συριγγία, πολύσαρκοι dicti Dioscoridi, ubi de συριγγία, calamo, et scalpello temperabantur, quod γλύφανον, σμίλην, γλυφίδα, γλυπτῆρα et γλυφία Graeci vocitârunt. Vetus Epigramm. de suppellectile Notarii,Καὶ γλύφανον καλάμου πλατέος γλωχῖνα σιδήρου.Item σμίλαν δονακόγλυφον, Ibid. Unde ipsi calami διάγλυπτοι, temperati Plinio, h. e. acuti, etc. Vide infra, ubi de Scalpello Scriptorio. Findebantur autem illi in medio, et duos apices ostendebant, uti pennae, quibus scribimus, unde κάλαμοι μεσοχιδεῖς calami in medio fisci, in Epigramm. veteri dicuntur, et in alio, κάλαμοι διςςοῖσι διάγλυπτοι κεράεςςι, calami in duos apices fissi, etc. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1044. et 1045.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.